Zungteus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Zungteus[1] (Mandshurice ᡥᠣᠩ
ᡨᠠᡳᠵᡳ hong taiji, Sinice 皇太極), filius Thienmingi, imperator fuit primus familiae Cim Sinarum, nomine annali 崇德 chóngdé, qui gentem suam Mandshurienses nominavit; nam antehac ipsorum lingua Niuche, Latine autem Tartari appellabantur. Bellum Tartaricum, quod pater eius cum familia Mim Sinarum commovit, auxilio fratris Amavangi gerebat, donec anno 1643 vita excederit summamque filio Xunchio traderet, Amavango tutore designato, qui, imperio familiae Mim everso, omnes Sinas in suam dicionem redegit.