Addua
From Wikipedia, the free encyclopedia
Addua[1][2] (-ae, f.), sive Abdua[3][4] (-ae, f.) et Abadua[5] (Italiane Adda), est Italiae septentrionalis flumen, cuius cursum totum Langobardia regio continet. 212 milia (313 km) longum est, Italiae flumen quartum ob longitudinem, tertium post Padum et Ticinum, ob medianum onus regionisque latitudinem. Regimen eius satis est regulare, maxime cum a Lacu Lario (aut Comensi) regularetur, cuius simul influens emissariumque est. Fluminis onus minimum 18 m3/sec, maximum raro 1000 m3/sec excedit. Addua in Padi regione fluviali continetur atque sinistra parte affluens eius est. Provincias Sundrii, Leuci, Bergomi, Mediolani, Cremonae Laudisque Novae transit.
More information Nomina, Nomina Latina ...
Addua apud Tritium | |
Nomina | |
---|---|
Nomina Latina | Addua (-ae, f.), Abdua (-ae, f.) |
Nomina Vulgaria | Adda |
Geographia physica | |
Longitudo | 313 km |
Altitudo principii | 2.237 m |
Area ex qua aqua affluit | 7.979 km² |
Fons | Alpisella Vallis |
Ostium | Padus apud Castrum Novum A. O. et Spinadescum |
Tributarii | Brembius, Sarius |
Altera | Lacus Larius, Lacus Garlatium, Lacus Ulginatium |
Geographia politica | |
Terrae | Italia |
Regiones | Langobardia |
Provinciae | Provincia Sundrienis, Provincia Novocomensis, Provincia Leucensis, Provincia Bergomensis, U.m. Mediolanensis, P. Modiciae et Brigantiae, Provincia Cremonensis, Provincia Laudensis |
Urbes principes | Sundrium, Leucum, Laus Nova |
Tabula geographica | |
Close