Alexander et Campaspe in Apellis officina (Tiepolo)
From Wikipedia, the free encyclopedia
"Alexander et Campaspe in Apellis officina", Alexander Magnus scilicet, amasia eius Campaspe, pictorque Apelles, ter ab Ioanne Baptista Tiepolo picti sunt. Tabula huius rei annis 1725-1726 confecta in Museo Bellarum Artium urbis Montis Regii iacet. Tabula ultima, anno circiter 1740 picta, in Museo Getty iuxta Angelopolim ostenditur.[1]
Fons principalis, qua usus est pictor, fuit Plinii Naturalis historia. Eandem fere rem pinxit Ludovicus Ioannes Lagrenée, titulo "Apelles amasiae Alexandri amator".