Bavaria
From Wikipedia, the free encyclopedia
Bavaria (Theodisce Bayern), seu rite Res publica libera Bavariae (Theodisce Freistaat Bayern),[1] est civitas mediterranea (i. e.sine litoribus maritimis) in Europa, una e sedecim terris foederalibus Germaniae, quae meridiem et occidentem nationis regionem complet. Quia area est 70 550.19 chiliometra quadrata, Bavaria est maxima civitas Germana, quintam fere partem totius areae terrestris nationis complens. Incolarum tredecim milliones in Bavaria habitant, qua pro causa Bavaria est secunda a maxima civitate Germana, post Rhenaniam Septentrionalem et Vestfaliam. Principales urbes sunt Monacum (caput, maxima urbs, et tertia a maxima urbe in Germania[2]), Norimberga, et Augusta Vindelicorum.
Civitas: Germania
Locus: 49°4′43″N 11°23′8″E
Nomen officiale: Freistaat Bayern, État libre de Bavière, Free State of Bavaria, Stato Libero di Baviera, Freistoot Boarn
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Badenia et Virtembergia, Hassia, Saxonia, Thuringia, Salisburgum, Cisarulana, Austria Superior, Tirolis, Sanctogallum, Karlovy Vary Region, Plzeň Region, South Bohemian Region
Forma
Caput: Monacum
Subdivisiones: Bavaria Superior, Bavaria Inferior, Palatinatus Superior, Upper Franconia, Provincia Franconia Media, Franconia Inferior, Suebia
Gestio
Vita
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Peregrinatores ex variis civitatibus Bavariam visitant ad montes, oppida, monumenta, aedificia videnda. Primus minister est Marcus Söder.