Bellum Coreanum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Bellum Coreanum fuit bellum intestinum inter duas Paeninsulae Coreanae factiones, quarum utraque a civitatibus externis maxime sustenta est: Respublica Coreana, in parte meridiana, et Respublica Popularis Democratica Coreana, in parte septentrionali, modis civilibus oeconomicisque primum inter se contenderunt, donec Septentrionalis, suffragiis liberis mense Maio 1950 a Meridiana deficiens, novam electionem poposcit. Cum autem Meridies noluisset, exercitu immani Septentrionalis subito die 25 Iunii 1950 Meridiem oppugnavit. Certamen a Foederatis Americae Civitatibus et Unione Sovietica auctum est ut Bellum Frigidum inter civitates communisticas et non communisticas persistat. Hostilia violentissima plusquam tres annos inciderunt, sed 27 Iulii 1953 indutiae inter factiones factae sunt.[1]