Bellum contra terrorem
From Wikipedia, the free encyclopedia
Bellum contra terrorem, etiam Bellum globale contra terrorismum appellatum, est internationale bellum quae post impetus 11 Septembris in Civitates Foederatas coepit.[1]
Georgius W. Bush, Praeses Civitatum Foederatarum, dictum War on Terror die 20 Septembris 2001 primum dixit, ex quo tempore eius magisterium et media Occidentalia hoc dictum adhibere solebant ad globalem luctationem militarem, politicam, legitimam, conceptualem promovendam contra organizationes terroristicas designatas et regimina eorum adiuvandorum accusata. Locutio primum ad civitates cum terrorismo Islamico consociatas adhibebatur, inter quas Alcaeda et organizationes similes.
Baracus Obama praeses anno 2013 nuntiavit Civitates Foederatas bellum contra terrorem non iam gerere, quia vis militaris certis hostibus adferenda est, potius quam belli rationes. Dixit, "Nostrum nisum definire debemus, non globale bellum contra terrorem sine fine, sed series nisuum pertinacium bene destinata ad certa violentorum assectatorum rerum novarum retia diruerenda quae Americae minantur."[2]