Beniaminus Bernanke
From Wikipedia, the free encyclopedia
Beniaminus Shalom Bernanke, saepius Ben Bernanke (Augustae in Georgia die 13 Decembris 1953 familia Iudaica natus), alumnus universitatis Harvardianae et instituti technologiae Massachusettensis, fuit ab anno 2006 ad 2014 systematis aerarii foederalis praeses. Successor eius a die 1 Februarii 2014 est Ioanna Yellen.
Res apud Vicidata repertae:
Anno 2022, Praemium Nobelianum oeconomicarum scientiarum accepit cum Douglas W. Diamond et Philippo H. Dybvig, ratione studii argentariae et discriminis oeconomici.[1]