Berkeley Software Distribution
From Wikipedia, the free encyclopedia
Berkeley Software Distribution (BSD) fuit systema internum in Research Unix conditum atque excogitatum distributumque a Computer Systems Research Group (CSRG) in Universitate Californiensi Berkeleiae sita. Hodie, nomen BSD eius progenies significat, sicut FreeBSD, OpenBSD, NetBSD, et DragonFly BSD, ac systemata quidem in illis progeniebus condita.
BSD primum Berkeley Unix appellabatur quia suus codex in codice originali primae generationis Unix apud Bell Labs excogitatae conditus est. BSD late a venditoribus computatralium stationum operariarum annis 1980 ascitum est, plerumque formam habens variationum Unix propriarum sicut Ultrix societatis DEC et SunOS societatis Sun Microsystems propter eius diplomata permissiva et quia eo familiariter utebantur multi ingeniarii conditoresque societatum technologicarum.
Hae res derivativae BSD propriae plerumque ab UNIX SVR4 et OSF/1 annis 1990 reponebantur, sed editiones posteriores fundamenta complurium systematum internorum fontibus apertis praeditorum factae sunt, inter quae FreeBSD, OpenBSD, NetBSD, DragonFly BSD, Darwin, et TrueOS. Quae systemata vicissim a systematibus internis proprietariis adhibebantur, inter quae macOS societatis Apple, et iOS, quae ex eis derivata sunt,[1] ac Microsoft Windows, quod (saltem) partem eius codicis TCP/IP adhibebat, qui usus legitimus erat, sine autem confessione conveniente.[2] Codex ex FreeBSD etiam ad operativum monitorii lusorii PlayStation 4 systema creandum adhibebatur.[3]