Capsicum e carne
ferculum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Capsicum e carne, vulgo chile vel chilli con carne, est ferculum in Novo Mexico aut Mexico septentrionali aut Texia inventum. Recentius Mexicani minime aestimari originemque Mexicanum negare solent, Texani autem magna parte laudant ferculumque nationale censent. "Lady Bird" Johnson Texana, praesidis uxor, "mense Novembri ineunte" ait, "primo aquilone percutiente, caelo griseo, hora circiter undecima, meditare suadeor optima quali sapore 'capsicum' ad cenam nocturnam inferatur":[1] ferculum enim illa, sicut alii plures, chili sine pluribus (ut qui "capsicum" diceret) nuncupavit. Asseveratur enimvero Robertum Allan Shivers, gubernatorem Texiae, capsicum e carne deprecatum esse hoc consilio culinario: "Ollam 'capsici' imo furno ad fervendum ponas. Ferveat semperque ferveat. Interdum bonum frustum bubulum torrefacias. Hoc comedas. Capsicum fervens semperque fervens obliviscaris."[2] Shivers autem re vera capsicum e carne appetenter comedebat, quippe qui praeceptum culinarium capsici e cervina a se confectum divulgari permisisset.[3]
Pulvis capsici (chilli powder) ad hoc ferculum singulo fere impenso temperandum anno circiter 1890 in Texia inventus est.