Circuitus Franciae 2019
From Wikipedia, the free encyclopedia
Circuitus Franciae 2019 fuit centesima sexta editio Circuitus Franciae, unius ex tribus birotationis Grandibus Circuitibus. Certamen, 3365.8 chiliometra longum,[1] in viginti una stationibus constitit, die 6 Iulii Bruxellis incipiens dieque 28 Iulii in Campis Elysiis Lutetiae finiens. Primae stationes, grandis certaminis abitus (Grand Départ vulgo appellatum), Bruxellis factae sunt ad quinquagesimum festum diem anniversarium primae victoriae in Circuitu Franciae Eduardi Merckx colendum.[2] Ex viginti duabus manibus 176 rectores certamini interfuerunt. Victor fuit Egan Bernal, tertius a maxime iuveni ac primus Columbianus adeo Latinoamericanus qui circuitum vicit.[3]
Secundus grandis abitus Bruxellis factus est, atque fuit quintus grandis abitus Belgicus. Quem abitum Amaury Sport Organisation in colloquio Ianuario 2018 habito praebuit.[4] Prima statio Caroloregium visit Bruxellasque rediit, ad regiones Flandriam Walloniamque in una statione coniungendas.
Centesimus festus dies anniversarius tuniculae flavae die 19 Iulii celebrabatur. Per universum certamen, unica tuniculae designatio quoque die a certaminis duce gerebatur.[5]