Cognomentum Sinicum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Cognomentum[1] (Mandarinice 字 zi) est nomen proprium adulto tributum praeter eius nomen datum.[2] Hic usus traditionalis in culturis Asiae Orientalis est, inter quas culturae Sinae, Iaponiae, Coreae, Vietnamiae.[3]
Olim in Sinis, zi pro maris nomine dato substituerit cum viginti annos habuerit, signum maturitatis et observantiae. Dari poterat a parentibus vel primo magistro personali primo die scholae familiaris.
Cognomentum non cum nomine artis (號 hào, Hangul 호) confundendum est, alio vocabulo saepe pro altero nomine in contextu culturae Asianae nominato. Nomen artis usitate cum arte consociatur et potius nomen litterarum vel pseudonymum est quod nomine comitatis subitarium est.
Coniunctio saepe inter hominis zì et míng videri potest in nomine Chiang Kai-shek (蔣介石), cuius ming fuit Zhōngzhèng (中正,romanizatum Chung-cheng) et zi fuit Jieshi (介石,romanizatum Kai-shek). Ergo 蔣中正 (Chiang Chung-cheng) vocari solebat.