Conclave (architectura)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Conclave (-is, n.)[1] est spatium interioris aedificii partis, quae claudi potest, muris, pavimento, tecto inclusum, quod certa largitudine (circiter 10 m²) patens ac fenestris instructum ad habitandum destinatum est. Interdum etiam verbum Graecum diaeta (δίαιτα) hoc sensu adhibetur, praeterea Medio Aevo ad cameram significandam.
Haec pagina de parte domus explicat. Si nomen congregationis cardinalium, qui novum papam eligunt, quaeris, vide Conclave.
Vocabulum a praefixo con- (cum) et clave deducitur, quia clave claudi potest.[2]