Dellium
From Wikipedia, the free encyclopedia
Dellium, ipso loco Dilli vel Dehli[1] enuntiatum, rite Territorium Capitale Nationale Delliense, est maxima area metropolitana et secunda metropolis numero civium in India.[2][3][4][5] Dellium est octava orbis terrarum metropolis, 16 753 235 habitantibus in territorio tempore census 2011. Sunt paene 22.2 milliones habitantium in regione urbana, quae etiam Noidam, Noidam Maiorem, Ghaziabad, Gurgaon, et Faridabad, cum aliis oppidis minoribus, comprehendit.[6]
Locus: 28°40′0″N 77°13′0″E
Numerus incolarum: 26 495 000
Zona horaria: UTC+5:30
Gestio
Procuratio superior: National Capital Territory of Delhi
Geographia
Regiones urbanae: North West Delhi district, North East Delhi district, East Delhi district, South Delhi district, South West Delhi district, West Delhi district, North Delhi district, Central Delhi district, New Delhi district, Shahdara District, South East Delhi district
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Nomen Dellii saepe ad regiones urbanas prope Territorium Capitale Nationale spectat, atque adeo ad Novum Dellium, caput Indicum, quod intra metropolem iacet. Quamquam Unionis territorium a gubernatione foederata administrata, NCT hodie est civitatis Indiae simile, legislatura praedita, et superiore iudicio exsecutivaque ministrorum concilio, capite principe ministro. Novum Dellium, a gubernatione Indiae et gubernatione Dellii coniunctim administratum, etiam est caput Territorii Capitalis Nationalis.
Regio urbis, ad ripas Fluminis Yamunae sita, continenter post saeculum 6 a.C.n. vel ante habitata est,[7] sed habitatio humana creditur post secundum millennium a.C.n. coepisse.[8] Dellium late habetur situs Indraprasthae, commenticii capitis Pandavas tempore Mahabharata.[9] Dellium in historiam emersit maior urbs rerum politicarum, culturae, et commercii secundum itinera mercaturae inter Indiam septentrio-occidentalem et Planitiem Gangeticam, sultanatibus Delliensibus orsis.[10][11] Id est situs multorum monumentorum antiquorum et mediaevalium, et locorum reliquiorumque studii archaeologici. Anno 1639, Shahjahan imperator Mughal novam urbem muro cinctam Dellii aedificavit, quae caput erat Imperii Mughal a 1649 ad 1857.[12][13]