Diana
From Wikipedia, the free encyclopedia
Diana est dea Romana silvarum, animalium, venatus, necnon lunae. Vulgo cum dea Graeca Artemide agnoscitur; quae, secundum mythos, cum fratre Apolline in insula Delo nata esse dicebatur, filia Iovis et Latonae. Ea exemplum castitatis putabatur; quercuum luci cordi ei fuerunt. Nihilominus fuit cultus Dianae proprie Italicae quae velut triadem quandam in luco Aricino cum Egeria, nympha aquatica, et Virbio, silvae deo formabat.
Haec pagina deam Romanam tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Diana” appellatur, vide Diana (discretiva).