Egeria
From Wikipedia, the free encyclopedia
Egeria nympha, una ex Camenis, aetatem cum Diana in nemore Aricino agebat. Nobilissima est ob colloquia quae noctu cum rege Sabino Numa Pompilio (qui Romulo regno successerat) habuisse narratur. Nam is Romanos feroces bellatores esse videns metu deorum mitigandos eorum animos censuit ut tam domi pacis artibus quam foris belli excellerent. Itaque multa ad religionem et sacra caerimoniarum pertinentia instituit quae Romanos ad fidem, iustitiam, pietatem ceterasque virtutes exhibendas stimularent. Ne tamen omnia ista ad libidinem ex mente sua excogitasse, sed ex voluntate deorum instituisse videretur simulavit deam Egeriam secum noctu congredi solere et quae diis placerent monere[1]. Ita Numa Pompilius conditor religionis et morum Romanorum merito appellari potuit.
Egeriam nonnulli antiqui auctores ab egerendo (id est egerendo fetum ex alvo matris) dictam voluerunt quod una cum Diana parturientes feminas adiuvabat. Moderni vero auctores plerique istam cognationem recusant, et nomen eius Tuscum esse putant (quod tamen probari non potest).
Nonnullae modernae linguae Europae Egeriam vocabulum acceperunt quo designaretur femina cuius consiliis vel monitis occultis homo nobilis aliquid ageret.