Ecclesiazusae
comoedia Aristophanis / From Wikipedia, the free encyclopedia
Ecclesiazusae (litteris Graecis Ἐκκλησιάζουσαι), sive Latine Contionatrices,[1] est comoedia Aristophanis anno fere 392 acta[2]. Circiter tredecim anni a Ranis elapsi sunt quibus Aristophanes non quidem scribere desiit, sed quod docuit nobis deperditum est. Tertia comoedia est quae primas partes feminis adsignat, post Thesmophoriazusas et Lysistratam. Hoc est argumentumː feminae Athenienses, vestes virorum gerentes, in concilium civium incognitae eunt, ubi res novas proponunt et legem perferuntː omnia omnium communia fore.
In hac fabula reperitur longissimum linguae Graecae vocabulum, λοπαδοτεμαχοσελαχογαλεο..., nomen ferculi[3].