Feles
Feles domesticus, parvus carnivorus e familia Felidarum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Fēles (-is, f.), sive fēlis (confer cattus, murilegus), est species parvorum mammiferorum carnivororum familiae Felidarum. Species ex una vel pluribus speciebus feris generis Felis orta est: Felis silvestris Europae, Felis libyca Africae, aut Felis manul Pallas Asiae.[1] Aegyptii feles domesticas habuerunt tertio millennio a.C.n., fortasse iam antea; cum hominibus ergo feles quattuor milia annorum convivit.[2] Felinologia est biologiae ramus qui de felinis, inter quas feles, tractat.
Multae sunt varietates felium, quae inter se coloribus, pilis, forma caudae, magnitudine differunt. Praedatores periti sunt qui mures, rattos, aves, et alia parva animalia comedunt; venationem esse solum ludum felium dici potest.[3] Visus felis est acutissimus, praecipue noctu; auditus eius quoque egregius est.[4] Feles est animal intelligens, gracile, venustum.
Vox felis plus quam triginta sonos differentes facit; feles cauda et corpore quoque loqui videtur.[5]
Feles domestica, bene curata, septendecim vel plures annos vivere potest.[6] Maturae inter sex et duodecim menses feli procreandi potestas est.[7]