Globus aerostaticus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Globus aërostaticus[1] vel aërostaton[2] in aeronautica est aerostatum sine vi, quod sublime movetur vel propter volabilitatem volitat. Liber esse potest, per ventum movens, aut ad terram vel rem certam religatus. A navi aëria differt, quae est aerostatum se movens, quod se per aërem modo contento propellere potest. Multis globis aërostaticis est corbis, gondola, vel capsula sub involucro praecipuo ad homines vel instrumenta portanda suspensa, inter quae machinae photographicae et telescopia, cum mechanismis gubernationis.