Henry VIII (Shakesperius)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Henry VIII est fabula historica a Gulielmo Shakesperio incepta et adiuvante fortasse Ioanne Fletcher perfecta. Doctam esse titulo All Is True die 29 Iunii 1613 (atque fortasse bis vel ter antea) satis constat; eo enim die theatrum Globus in incendio deletum est ob ictum pyroboli male paratum dum archiepiscopi Eboracensis epulum (act. 1 sc. 4) in scaena agitur.[1] Fabula primum in editione in folio (titulo Mr. William Shakespeares Comedies, Histories & Tragedies) anno 1623 edita est. Fons principalis, quo usus est auctor, fuit Raphaelis Holinshed Chronicles of England, Scotland and Ireland, cuius operis editio altera anno 1587 divulgata est.
Vide etiam paginam fere homonymam: Henricus VIII (rex Angliae).