Iapetus (satelles)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Īapetus est tertius satelles naturalis Saturni, post Titanem ac Rheam, et octavus Saturni et undecima luna quod attinet ad magnitudinem a maxima in systemate solare.[1] Qui est maximum corpus caeleste sine aequilibrio hydrostatico, et eius notissima proprietas est superficiem in duas regiones inter se ut videtur dissimillimas divisam habere. Praeterea alias insolitas proprietates anno 2007 speculatro Huygens,[2] inventas possidet, sicuti iugum montium duas tertias partes longitudinis aequinoctialis transeuns.
Res apud Vicidata repertae:
Primarius: Saturnus
Repertus
Primus repertor: Ioannes Dominicus Cassinusdie 25 Octobris 1671
Res orbitales
Periodus orbitalis: 79.3215 dies
Axis semimaior: 3 560 820 chiliometrum
Excentricitas orbitalis: 0.0286125
Inclinatio orbitalis: 17.28 gradus anguli
Axis semimaior: 3 560 820 chiliometrum
Excentricitas orbitalis: 0.0286125
Inclinatio orbitalis: 17.28 gradus anguli
Res physicae
Albedo: 0.6
Magnitudo apparens: 10.2
Radius: 734.5 chiliometrum
Massa: 1.8055±0.0002 yottagram
Densitas: 1.088±0.0133 gram per cubic centimetre
Magnitudo apparens: 10.2
Radius: 734.5 chiliometrum
Massa: 1.8055±0.0002 yottagram
Densitas: 1.088±0.0133 gram per cubic centimetre
Iapetus inventus est ab Ioanne Dominico Cassino Italiano astronomo die 25 Octobris anni 1671.[3] Eius nomen ex Iapeto, persona in mythologia Graeca, derivatur, sed Saturnus VIII etiam nuncupatur.