Instrumenta arcu pulsa
From Wikipedia, the free encyclopedia
Instrumenta arcu pulsa[1] sunt instrumenta chordata, quorum sonus nervis vibrantibus efficitur. Nervorum autem vibratio arcùs ad nervos fricatu fit. Quae instrumenta violiniformia praesertim ad violinam violam violoncellum contrabassum referuntur, quae omnia in orchestris symphoniacis adhibentur. In instrumentis arcu pulsis historicis aut ethnicis numerantur viola da gamba, viola amoris, rebeca, viella (vel fidula), nyckelharpa, jouhikko, etc.
Arcus instrumentorum violiniformium ex arcu venatorio aptus esse videtur. Formae et magnitudines arcuum variae sunt: omnes enim habent arcum intentis nervis incurvatum, qui ex ligno aut fibra carbonaria vitreave confici solet. Nervi autem de saeta equina fiunt.