Islamismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Islamismus (Arabice الإسلامية al-'islāmiyya) est doctrina quae religionem Islamicam non solum cultum divinum, sed etiam legem ad rem publicam a Sharia gerendam esse arbitratur, ut praedicat eius adsectatorum sententia: Religio Islamica solutio est (Arabice الإسلام هو الحل al-ʾislāmu huwa l-ḥall). Musulmanos igitur monet ut viribus coniunctis ad fontes fidei suae redeant.
Vide etiam paginam fere homonymam: Religio Islamica.