Sharia
ius Islamicum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Sharia vel lex sharia (Arabice شريعة, IPA |ʃaˈriːʕa|), est prima ratio legitima Islamica, a religiosis praeceptis Islamicis derivata, praecipue Alcorano et Hadith. Vocabulum sharia a sharīʿah, verbo Arabico, deducitur, quod significat corpus legum moralium et religiosarum, ex prophetia deductarum, contra leges hominum.[1][2] [3]
Sharia multas res tractat, inter quas scelus, civilitas, et oeconomica, ac res personales sicut coitus, sanitatis cura, diaeta, preces, regimen morum, et ieiunium. Adhaesus ad shariam diutissime in historia una fuit ex proprietatibus fidei Islamicae.[4] Per definitionem severissimam et historice cohaerentem, sharia in Islam habetur Dei lex, quae errare non potest.[5]
Sunt duo primarii shariae fontes: Alcoranum et Hadith, sententiae et vivum Mahometi exemplum.[6] Ad res in his fontibus non recte pertinentes disputatas, sharia per varios modos inter varias sectas Islamicas (Sunniticam et Shiam), et inter varias scholas iurisprudentiae, sicut Hanafi, Maliki, Shafi'i, Hanbali, et Jafari derivatur.[7] Sharia in his scholis per hierarchicam derivatur, per unam vel plures harum rationum: Ijma (plerumque consensus comitum Mahometi), Qiyas (analogia ex fontibus primariis derivata), Istihsan (sententia quae Islam secundum iudices Islamicos adiuvat), et Urf (mores).
Sharia est fons legum magni momenti in variis civitatibus Islamicis. Nonnullae adhibent omnem vel plurimam partem codicis sharia, et inter has sunt Arabia Saudiana, Sudania, Irania, Iraquia, Afghanistania, Pakistania, Bruneium, Emiratus Arabici Coniuncti, Qatar, Yemenia, et Mauritania. In his civitatibus, homines poenas a sharia mandatas, sicut decollatio, verberatio, et lapidatio, iam emetiuntur, aut secundum aut praeter leges.[8] Introductio et constitutio shariae est diuturnus motuum Islamisticorum finis per orbem terrarum, etiam in civitatibus Occidentalibus, sed conatus ad shariam imponendam duxerunt ad controversiam,[9] violentiam[10] et etiam bellum.[11]
Plurimae civitates shariam rite non agnoscunt; nonnullae autem in Asia, Africa, et Europa partes shariae agnoscunt et accipiunt inter leges de divortio, hereditate, et aliis rebus personalibus, sed solum inter cives Islamicos.[12][13][14] In Britannia, Tribunal Arbitrii Islamicum lege familiarum in sharia utitur ad altercationes statuendas, et haec circumscripta shariae acceptio est controversiosa.[15]
Sententia sceleris, ratio iudicialis, iustitia, et punitio in sharia adiecta a punitione legum saecularium variat.[16][17] Variationes shariae et legum saecularium ad controversiam duxerunt num sharia cum saecularibus rectionis formis, iuribus humanis, libertate sentiendi, et iuribus mulierum congruere possit.[18]