Iuditha Butler
philosopha et feminista Americana / From Wikipedia, the free encyclopedia
Iuditha Pamela Butler (nata Clevelandi Ohii die 24 Februarii 1956) est philosopha et feminista Americana, ac profestrix rhetoricorum comparativorum Universitatis Californiensis Berkeleiensis. Opera eius in scientiis socialibus philosophiaque ad motum poststructuralisticum pertinere habentur.
Res apud Vicidata repertae:
Notissima est propter libros Gender Trouble: Feminism and the Subversion of Identity (1990) ac Bodies That Matter: On the Discursive Limits of Sex (1993), quibus notiones usitatas generis compulit. Symbolum facta est hodiernae rerum generis ideologiae, quam papa Benedictus XVI diu refutare conabatur.[1]