Jami
From Wikipedia, the free encyclopedia
Nur ad-Dīn Abd ar-Rahmān Jāmī (Persice نورالدین عبدالرحمن جامی),[1] breviter Jami[2] et Diāmī[2] et in Turcia Molla Cami (natus Jam in Khorasan[3] die 7 Novembris 1414; mortuus Herat in Khorasan[4] die 9 Novembris 1492), fuit poeta Persicus[5] qui philologus, peripatetici, philosophiae Islamica peritus et scriptor litterarum mysticarum eruditione innotuit. Praesertim fuit egregius scholae Ibn Arabi et sufi Khwājagānī poeta et theologus, eloquentia et metaphysica misericordiae explicatione praeclarus.[6][7] Eius opera populo gratissima sunt Haft Awrang, Tuhfat al-Ahrar, Layla wal Majnun, Fatihat al-Shabab, Lawa'ih, Al-Durrah al-Fakhirah.