Litterae Belgicae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Litterae Belgicae sunt litterae in regno Belgico conscriptae, operibus minoris momenti diasporae Belgicae alicubi non exclusis. Quia Belgica est civitas multilingualis,[1] litterae Belgicae in duas principales classes linguisticas digeruntur, secundum linguas maximi momenti in quotidiana vita publica, quae sunt linguae Nederlandica et Francogallica.[2] Theodisca est tertia lingua in Belgica inventa, qua 70 000 fere hominum prope fines nationales Germaniae habitantes ferme utuntur. Nonnullae litterae etiam linguis regionalibus Belgicae proferuntur, plerumque lingua Vallonica, quae ad Francogallicam pertinet, atque variis dialectis ad Flandricam vel Nederlandicam pertentibus.