Mare Sargassum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Mare Sargassum,[1] vel fortasse Mare Sargassi,[2] est regio Oceani Atlantici a quattuor fluminibus quae gyrum oceanicum constituunt finitum.[3] Quod corpus aquae, omnium aliorum regionum marium appellatorum dissimile, finibus terrestribus caret.[4][5][6] Ab aliis Oceani Atlantici partibus a Sargasso, herba marina fusca, et saepe ab aqua caerulea tranquillaque distinguitur.[3]
Mare finitur a Floridae flumine ad occidentem versus, Flumine Atlantico Septentrionali ad septentriones versus, Flumine Canariarum ad orientem versus, et Flumine Aequatoriali Septentrionali ad meridiem versus, quae flumina quattuor systema fluminum oceanicorum modo horologico circumfluentium una constituunt, quod Gyrum Atlanticum Septentrionalem appellatur. Mare a 70° ad 40° W et a 20° ad 35° N patet, et est 1100 fere chiliometra latum et 3200 chiliometra longum.[7][8] Bermuda prope occidentalem maris marginem iacet.[9]
Omnia haec flumina plantas marinas et quisquilias quas ferunt in hoc mare deponunt, sed nihilominus aqua in Mari Sargasso colore atrocaeruleo et praestante claritate nota est, rebus in aqua submarina usque ad 61 metra oculo nudo conspicuis.[10] Praeterea, imagines huius corporis aquae populum tam valide tenent, ut mare in variis litterarum artiumque operibus atque in vulgari cultura populo gratum videatur.[11]