Martinus Garrix
discimpositor Nederlandicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Martinus Gerardus Garritsen (natus Martijn Gerard Garritsen Amsteloveni in oppido Nederlandensi die 14 Maii 1996), vulgo tamquam Martin Garrix et Ytram et GRX notus, est phonodiscorum selector et choragus discorum electronicorum Nederlandicus, qui primus in tabulis DJ Mag tris annos continuos (2016, 2017, 2018) numerabatur. Innotuit singulis "Animals,"[1] "In the Name of Love," et "Scared to Be Lonely".
Patria: Regnum Nederlandense
Nomen nativum: Martijn Gerard Garritsen
Anno 2021 clarior factus est ob nominationem suam ut hymnus officialis[2] certaminum Europaeorum pediludii foederationis UEFA carmen We Are The People[3][4] ('Gens sumus') cum cantoribus Bono et The Edge.
Sunt Scared To Be Lonely ('Metuens ne sola esse') cum Dua Lipa et In the Name of Love ('Nomine amoris') cum Bebe Rexha duo carmina quae facta sunt clarissima.
Martini Garrigis est STMPD RCRDS, domus discographica,[5], quacum multa carmina edicta erant. Quae creata sunt quando Garrix cum Spinnin' Records (eius domus discographica vetus) contentionem legitimam habuit de proprietatibus carminum tenendis.[6]
Garrix pars est etiam AREA21, gregis musicalis, cum cantore Maejor[7][8][9][10] Hic grex anno 2016 conditus est. Cantilenae eius clariores sunt Pogo et Lovin' Every Minute ('Omni minuto amans'). Edidit etiam nonnulla carmina pseudonymis GRX et Ytram.