Monocotyledoneae
taxon / From Wikipedia, the free encyclopedia
Monocotyledoneae[1] (a Graeco, μόνος 'unicus' et κοτυληδών 'cavum, cotyledon') sunt unus ex duobus maioribus plantarum florentium gregibus usitate agnotis, quorum alius est Dicotyledones. Plantulis inter monocotyledones usitate est singulus cotyledon (folium seminis), contra binos cotyledones plerumque inter dicotyledones. Monocotyledones in variis gradibus taxinomicis variisque nominibus conlocati sunt (vide infra). APG III systema cladum Anglice monocots appellatum agnoscit, sed gradum taxinomicum ei non adsignat.
- Alismatales
- Asparagales
- Dioscoreales
- Liliales
- Pandanales
- Petrosaviales
- Dasypogonaceae (sine sede)
- Arecales
- Commelinales
- Poales
- Zingiberales
Apud IUCN sunt 59 300 species monocotyledonum.[2] Maxima huius gregis familia (interque omnes plantas florentes) numero specierum sunt Orchidaceae, quibus sunt plus quam 20 000 species.[3] In agricultura, maior biomassae pars ex monocotyledonibus procedit.[4] Gramineae verae, familiae Poacearum, sunt familia huius gregis maximi momenti oeconomici; inter quas frumenta (oryza, triticum, maizum, etc.), gramineae pascuae, saccharum, et bambusae. Verae gramineae factae sunt pollinatione venti magnopere peculiares. Gramineae flores gignunt multo minores, in inflorescentiis aspectabilissimis dispositis. Aliae monocotyledonum familiae magni momenti oeconomici sunt Arecaceae, Musaceae (bananae), Zingiberaceae, et Amaryllidaceae (inter quas holera Allium cepa et Allium sativum, omnibus locis praesentes).
Multae genera plantarum ob flores petitae etiam ad gregem monocotyledonum pertinent, insigniter Amaryllis, Canna, Hyacinthoides, Iris, Lilium, Muscari, Narcissus, Orchidaceae, Tulipa.