Mtzcheta
urbs Georgiae / From Wikipedia, the free encyclopedia
Mtzcheta[1] (Georgiane მცხეთა) est veterrima Georgiae urbs, Hiberiae et Georgiae caput antiquum, hodie caput regionis Mtzchetae et Terrae Montanae. Ad Cyrum flumen, ubi Aragus in Cyrum effunditur, haud longe a Tiphli, Mtzcheta sita est. Incolas 7 940 anno 2014 habet. Dschwari[2] (Georgiane Crux) monasterium et Sveti Tzchoveli ecclesia cathedralis omnis Georgiae prope ad Mtzchetam sitae sunt
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Georgia
Locus: 41°50′47″N 44°43′10″E
Numerus incolarum: 7 606
Zona horaria: UTC+04:00
Situs interretialis
Nomen officiale: მცხეთა
Locus: 41°50′47″N 44°43′10″E
Numerus incolarum: 7 606
Zona horaria: UTC+04:00
Situs interretialis
Nomen officiale: მცხეთა
Gestio
Procuratio superior: Mtskheta Municipality
Coniunctiones urbium
Urbes gemellae: Argos, Leuville-sur-Orge, Troca, Skrunda, Irpin
Tabula aut despectus
Videtur Mestleta (Graece Μεστλῆτα) ab auctoribus Graecis memorata,[3] eadem urbs esse.[4]