Nationalis Trames Scaenicus Appalachianus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Nationalis Trames Scaenicus Appalachianus[1] (Anglice: Appalachian National Scenic Trail), saepissime Trames Appalachianus appellatus, est denotatum iter pedestre in Civitatibus Foederatis orientalibus, quod inter Montem Springer in Georgia et Montem Katahdin in Cenomannica patet.[2] Iter est circa 3510 km (2181 milia peduum) longum. Omnis transit trames civitates Georgiam, Carolinam Septentrionalem, Tennesiam, Virginiam, Virginiam Occidentalem, Terram Mariae, Pennsilvaniam, Novam Caesaream, Novum Eboracum, Connecticutam, Massachusettam, Montem Viridem, Novam Hantoniam, et Cenomannicam.
Iter a circa triginta sodalitatibus tramitis multisque consortionibus conservatur,[3] atque a Nationali Vivariorum Ministerio (National Park Service) et Conservantia Tramitis Appalachiani (Appalachian Trail Conservancy) sine lucro administratur.[4][5] Plurimum tramitis in vastitate silvestri iacet, sed aliquae partes oppida viasque stratas peragrant et flumina transeunt.
Tramiti Appalachiano insigniter sunt multi ambulatores (hikers), quorum nonnulli, perambulatores (thru-hikers) appellati, omnem tramitem tempore uno peragrare conantur. Multi libri, memoriae scriptae, situs interretialies, et sodalitates fanaticorum huic consectationi dicantur.
Additamentum haud sollemni more, Trames Appalachianus inter Civitates (International Appalachian Trail) appellatum, ad septentriones in Canadam pergit, usque ad finem montium perpetuorum, ubi iter Oceanum Atlanticum ingreditur.
Trames Appalachianus, Trames Divisionis Continentalis (Continental Divide Trail), et Trames Cristae Pacificae (Pacific Crest Trail) una sunt "triplex ambulationis longinquae corona" in Civitatibus Foederatis.[6][7]