Offa (rex Merciae)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Offa[1] fuit rex Merciae ab 757 ad mortem in Iulio 796. Filius Thringfrithi et e prosapia Eovae, fratris Pendae regis qui Merciam ante annos centum rexerat, imperium ipse, bello civili confecto, Aethelbaldoque rege necato, suscepit.
Res apud Vicidata repertae:
Offa erat rex Christianus qui iurgiis cum Iaenbercto Archiepiscopo Cantuariae contendebat, adeo ut Hadriano I Papae persuaderet ut Provincia Cantuariensis dividi et nova Provincia Lichfeldensis crearetur.
Hodie Offa notissimus est eo quod vallum defensivum construxit ab Sabrinae aestuario ad Devae aestuarium ut gentes Cambrenses a Saxonibus secerneret.