Opus francigenum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Opus francigenum[1] (gothicum a recentioribus appellatum)[2] est architectura medii aevi quae a saeculo duodecimo usque ad saeculum sextum decimum apud multas gentes Europaeas praevalebat. Nomen Gothicum accepit quod aevo insequente Renascentis antiquitatis ars mediaevalis despicebatur et barbara scilicet Gothica putabatur. Praeter architecturam etiam aliae artes Gothicae sicut musica, ars pingendi, et sculptura exstabant. Ipsa ars Gothica artem Romanicam insecuta est. Templa Gothicae celebria sunt, sed etiam publica et profana aedificia Gothica exstant.