Penis hominis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Penis hominis, sive membrum virile, raro phallus,[1] inculte mentula,[2][3] est virile organum sexuale extra corpus, cuius aedificium imprimis ope structurae internae vascularis describi potest, velut musculorum, qui liquorem seminalem ad orificium penis movent. Eius munera pariter a sanitate vasorum pendent. Munera, quae videri possunt, et erectio, quae est rigor et amplificatio membri, et eiaculatio sunt, quae est expulsio liquoris seminalis e meatu urethrae summo in pene sito.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Penis | ||
---|---|---|
Phallus, membrum virile, penis hominis in arte Graeca antiqua - Membrum sexuale masculinum animum ad se attendere solet hominum: in vita cottidiana ut sexuali, in medicina, in artibus. |
In senectute functiones erectionis et eiaculationis e physiologia deminuunt. Insuper varii morbi corporis mentisque sexualia munera perturbare possunt.
Penis in cultura hominis magnum imaginationis momentum habet, ut picturae et figurae secundum historiam hominis exprimunt. Simul cum aliis organis sexualibus extra corpus, membrum virile a societatibus humanis sub normas et regulas ponitur.