Praemium Nobelianum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Praemium Nobelianum (Norvegice: Nobelprisen, pl.) inde ab anno 1901 ab Alfredo Nobel inventore dynamitis[1] et manufactore Suecio institutum ex hereditate eius viri quotannis 10 Decembris, qua die Nobel anno 1896 mortuus est, hominibus quarundam artium peritissimis tribuitur. Quod praemium omnium consensu sua cuiusque artis palma extat.
Praemia, in physica, chemia, physiologia vel medicina, litteris, et pace componenda, primum concessa sunt anno 1901. Praemium Nobelianum Memoriale in Scientiis Oeconomicis, a Sveriges Riksbank anno 1968 institutum, anno 1969 primum concessum est. Quaeque Praemium Nobelianum agnoscitur ut gloriosissimum in eius campo arbitrium.[2]