Psalmus 48
From Wikipedia, the free encyclopedia
Psalmus 48 (enumeratione Graeca psalmus 47 dictus) libri Psalmorum verbis "Magnus Dominus" incipit; etiam habet superscriptionem: "Canticum. PSALMUS. Filiorum Core" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista gloriam et robur Sionis canit.[1]
Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Hoc Psalmo celebratur memorabilis quaedam Ierosolymae liberatio, quum in eius excidium conspirassent multi Reges. Ubi autem Propheta (quisquis fuerit author) Deo gratias egit, occasione inde sumpta, magnificis elogiis foelicem eius urbis statum extollit, quod Deum habeat perpetuum salutis suae custodem. Neque enim satis fuissetm pios sentire et agnoscere semel Dei manu se fuisse servatos, nisi in posterum confiderent se Dei eiusdem praesidio salvos fore, quia in populum peculiarem adoptati essent. Ideo Propheta in eo praecipue insistit, non frustra in monte Sion erectum esse sanctuarium Dei, sed illic invocari eius nomen, ut in populi sui salutem virtus eius conspicua appareat. Porro ex argumento colligere licet, Psalmum post mortem Davidis fuisse compositum. Fateor quidem Davidi infestos fuisse quosdam exteros Reges, nec per eos stetisse quominus Ierosolymam funditus delerent: huc usque tamen progressos fuisse non legimus, ut eam obsidione premerent, ut oportuerit admirabili Dei virtute reprimi illorum conatus. Potius credibille est notari tempus Regis Achaz, quo soluta repente fuit obsidio in summa desperatione, vel etiam tempus Iosaphat, et Asaph: quia tunc scimus non nisi caelesti auxilio Ierosolymam ab extrema clade mirabiliter servatam fuisse. Hoc quidem pro certo tenendum est, specimen unum Dei gratiae proponi fidelibus, in quo agnoscant bene et foeliciter secum agi, quod domicilium sibi elegerit Deus in monte Sion, unde ipsis in salutem praesideat.[2]