Raimundus Damascenus Assis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Raimundus Damascenus Assis, vulgo Raymundo Damasceno Assis (natus in Capela Nova Brasiliae die 15 Februarii 1937), alumnus apud Gregorianam et professor philosophiae apud Universitatem Brasiliapolitanam,[1] fuit ab anno 1986 episcopus auxiliaris Brasiliapolitanus et episcopus titularis Novapetrensis. Ab anno 2004 est archiepiscopus Apparitiopolitanus. Papa Benedictus XVI Raimundum Damascenum Assis die 20 Novembris 2010 cardinalem fecit. Assis conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit.
Raimundus Damascenus Assis Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
titulus Conceptionis Immaculatae B. Mariae Virginis ad viam Tiburtinam | |
Natus | 15 Februarii 1937 |
presbyter ordinatus | 19 Martii 1968 |
episcopus nominatus | 18 Iunii 1986 |
episcopus consacratus | 15 Septembris 1986 |
Cardinalis promulgatus | 20 Novembris 2010 |
a papa | Benedicto XVI |