Rallus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Rallus est genus avium terrarum humidarum familiae Rallidarum. Sex species in America habitant; quod tres in Eurasia, Africa, et Madagascaria sunt artissime inter se cognatae potest significare eos ab incursione singula ex Novo Mundo ortos esse.[1] Genera Lewinia et Gallirallus inter Rallos aliquando comprehenduntur.
Hi sunt tenues aves, rostris longis cruribusque gracilibus. Eorum corpora oblique sternunt—fortasse adaptatio vitae inter harundines humidas et paludibus, ut se per densas herbas semiaquaticas facillime subducant. Plurimis sunt inferiores lineis brunneis distincti, facies pectusque caeruleum, latera transtris. Solum Rallus caerulescens tergum inornatum habet. Rallus wetmorei colore caeruleo in plumis caret, et nulla transtra habet.[1]
Tres species in America Australi endemicae propter detrimentum habitationis sunt periclitatae, et Rallus madagascariensis fit rarus.