Regnum Melli
From Wikipedia, the free encyclopedia
Regnum Melli[1] fuit magnum imperium in Africa occidentale, ubi nationes Malia et Senegalia nunc sunt, inter annos fere 1230 ad 1670. Quod Mandingae[2] imperium habitabat, etiam "Imperium Mandingarum"[2] vel "Manden Kurufa" appellatur. Primus princeps fuit Sundiata Keita (1210-1260), cuius pater Naré Maghann Konaté erat rex Mandingus.
Principes Melli divitissimi fuerunt, praecipue Mansa Musa (ca. 1280-1337), qui ab anno 1307 regnavit. Avus Musae fuit frater Sundiatae.
Lingua Mandinga[3], leges imperium, et mores Maliarum magnam auctoritatem inter populos prope flumen Niger tenuerunt.