Robertus Frost
From Wikipedia, the free encyclopedia
Robertus Lee Frost (26 Martii 1874ā29 Ianuarii 1963) fuit poeta Americanus. Cuius opera primum in Anglia postea in America prolata sunt. Ob veritatem imitantes vitae rusticae depictiones et eius facultatem humilis sermonis Americani scribendi magnopere laudatur.[1] In operibus suis saepe ad condiciones vitae rusticae in Nova Anglia saeculo vicensimo ineunte recurrit, quibus utitur ad investiganda multa et varia themata socialia et philosophica. Ipse, unus ex populo gratissimis et a criticis litterariis honoratis poetis saeculi vicensimi,[2] saepe celebratus est vivus, quattuor praemia Pulitzerana poesis accipiens, unus ex raris Civitatum Foederatarum "personis litterariis publicis, paene institutio artisticus."[3][2] Ob opera poetica Clipeum Aureum Congressionalem anno 1960 accepit.
Obitus: 29 Ianuarii 1963; Bostonia
Patria: Civitates Foederatae Americae
Familia
Coniunx: Elinor Miriam Frost
Memoria