Saktismus
traditio Hindusticia / From Wikipedia, the free encyclopedia
Saktismus (Sanscrite Śāktaḥ 'dogma energiae, potestatis, dea eterna') est una ex traditionibus maximi momenti intra Hinduismum, ubi realitas metaphysica per metaphoram habetur femina et Adi Parashakti creditur ens supremum. Haec religio variissimas amplectitur deas, quarum omnes putantur species eiusdem deitatis.[1][4] Saktismo sunt variae traditiones minores, inter quae aliae Gauri benignam, aliae Kali atrocem praecipue venerantur, et aliquot suam deam cum Sivo aut Brahma aut Vishnu consociant.[5]
Textus Sruti et Smriti Hinduismi sunt historica traditionis Saktismi fundamenta magni momenti, quae traditio praeterea textús Devi Mahatmya, Devi-Bhagavata Purana, Mahabhagwata Purana, et Upanishad Sakta (sicut Upanishad Devi) veneratur.[6] Praecipue Devi Mahatmya in Saktismo putatur tam gravis quam Bhagavad Gita.[7]
Saktismus variis minoribus tantrae traditionibus[8] ac permultis deis muliebribus notus est. In Vidyapitha et Kulamārga consistit. Pantheon dearum in Shaktismo post Buddhismum in India defectum crevit, cum deae Hinduicae Buddhisticaeque coniungerentur ad Mahavidyam creandam, indicem dearum decem.[9] Usitatissima Devi elementa in Saktismo inventae Durga, Kali, Amba, Saraswati, Lakshmi, Parvati, et Tripurasundari sunt.[4] Traditio in deabus condita populo in Bengalia Occidentali, Odisha, Assam, Tripura, Kumaon, Mithila (Bihar Septentrione), et Nepalia et regionibus proximis gratissima est, quam in festis sicut Durga puja celebrat.[10] Philosophia Saktismi gratiam apud traditiones Vaishnavismi et Sivaismi habet, deá Shakti deorum Vishnu et Sivi habitá, atque in permultis festis templisque Hinduicis maxime colitur.[2]