Scotia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Scotia[1][2] (Anglice Scotland ; Gadelice Alba) est civitas quae pars Britanniarum Regni est et in septentrionali insulae Magnae Britanniae parte tertia consistit.[3][4][5] Una cum Anglia et Cambria, Scotia Britanniam constitit; Britannia vicissim et Hibernia Septentrionalis Britanniarum Regnum constituunt. Scotiae continentali sunt fines 96 milia longi cum Anglia ad meridiem et orientem iacentes, atque aliter ab Oceano Atlantico ad septentriones et occidentem, Mari Septentrionali ad septentriones et orientem, et Mari Hibernico ad meridiem circumdatur. Praeterea, Scotiae sunt plus quam septingentae et nonaginta insulae,[6] plerumque intra Insulas Septentrionales et Ebudes archipelagos.
Vide etiam paginam discretivam: Alba (discretiva)
Territoria finitima: Anglia
Locus: 57°0′0″N 5°0′0″W
Caput: Edimburgum
Gestio
Praefectus: Humza Yousaf
Consilium: Scottish Parliament
Situs interretialis
Populus
Sermo publicus: Anglice, lingua Scotica, Scotice
Zona horaria: UTC, UTC+1
Moneta: Libra sterlingorum
Commemoratio
Praeceptum: In My Defens God Me Defend
Sigla
Praefixum telephonicum: +44
Tabula aut despectus
Caput Scotiae est Edimburgum.
Linguae usitatae sunt Anglica, Scotica, Gadelica.
Magna Scotorum pars ad Ecclesiam Scoticam (presbyterianam) pertinet.
Scotiae superficies est 78 762 chiliometra quadrata. Eam dividere licet in partes tres:
- Saltus Scotiae (Anglice Highlands), in partibus septentrionalibus
- Planities, in media parte
- Summus Mons (Uplands), in regione meridiana
In planitie, maxima oppida versantur officinaeque opera dant. Urbes celeberrimae Edimburgum ac Glasgovia sunt. In summo Monte Caput Niveus (Ben Nevis) altissimus mons Britanniae est (1345 m).