Secundum imperium Bulgaricum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Secundum imperium Bulgaricum (Bulgarice Второ българско царство, Vtorо Bălgarskо Tsarstvo) fuit civitas Bulgarica mediaevale, quae ab anno 1185 ad annum 1396 vigebat.[1] Successor Primi Imperii Bulgarici, summam potestatem attigit sub regibus Caloioanne et Ioanne Aseno II, antequam suae terrae in dicionem Imperii Ottomanici saeculis quarto decimo exeunte et quinto decimo ineunte redactae sunt. Ei successerunt principatus et deinde anno 1878 regnum Bulgariae.[2][3]
Secundum imperium Bulgaricum usque ad 1256 Balcaniis dominabatur, post Imperium Byzantinum in nonnullis proeliis magnis victum. Imperator Kaloyan anno 1205 novum Imperium Latinum proelio Adrianopolis vicit. Ioannes Asen II filius fratris Despotatum Epiri? vicit, Bulgariam iterum potestatem regionalem faciens. Ipso Ioanne regnante, Bulgaria a mari Adriatico ad Pontum Euxinum extendebatur, oeconomia culturaque vigentibus. Saeculo autem tredecimo exeunte, imperium deficere coepit, perpetuo a Mongolis, Byzantinis, Hungaris, Serbis invasum, inquietudine praeterea ac rebellione hebescens. Civitas saeculo quarto decimo renovabatur, feudalismo Balcanico florente, cum maximi magistratus rectionis principalis auctoritatem in multis regionibus amitterent. Omnis Bulgaria in tris partes divisa est, incursione Ottomanica incipiente.
Contra gratiam Byzantinam, artifices architectique Bulgarici suum modum distinctum excogitaverunt. Saeculo quarto decimo, tempore alterius aetatis aureae culturae Bulgaricae, litterae, ars, architectura vigebant.[4] Ternobum caput, quasi Roma Tertia vel Nova Constantinopolis late habitum, principalis civitatis axis socialis sedesque mundi Ecclesiae Orthodoxae orientalis factum est.[5] Post autem victoriam Ottomanicam, multi clerici eruditique Bulgarici in regnum Serbiae, Valachiam, Moldaviam, principatus Russicos immigraverunt, ubi culturam, libros, philosophiam, mysticismum hesychasticum introduxerint.[6]