Species introducta
From Wikipedia, the free encyclopedia
Species introducta, vel aliena, exotica, non indigena, vel non endemica, vel simpliciter introductio, est species extra suum spatium vernaculum crescens, quae ibi per actionem humanam advenit, aut considerate aut fortuite. Nonnullae species introductae oecosystema laedunt in quod introductae sunt; aliae autem sine ullo effectu noxio sunt, et novae species oecosystemati revera prodesse possunt, exempli gratia in agricultura vicarius pro pesticidis. Aliquando casus beneficii aut detrimenti iam diu ignotus manet, exempli gratia in Nova Zelandia.[1] Index specierum introductarum alibi daturus est.