Subcontinens Indica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Subcontinens Indica, vulgo etiam subcontinens tantum, est regio physiographica, quae, in Lamina Indica in Asia Meridiana sita, ex Himalaya in Oceanum Indicum ad meridiem versus proicitur, plerumque septem civitates comprehendens: Bangladesam, Bhutaniam, Indiam, Insulas Maldivas, Nepaliam, Pakistaniam, Srilancam.[1][2][3][4] Nomina subcontinens Indica et Asia Meridiana aliquando ad regionem invicem adhibentur, sed hic saepe Afganiam[5] et interdum Territorium Oceani Indici Britannicum quoque comprehendit. Praeterea, Geoschema Asianum Consociationis Nationum Iraniam in Asia Meridiana ponit.
Subcontinens Indica geologice cum terra cognata est quae, ex supercontinente Gondwana aevo Cretaceo seiuncta, cum Eurasia abhinc annorum paene 55 milliones coniuncta est.[6] Subcontinens geographice est regio paeninsularis in Asia Meridiana et Media sita, a Himalaia in septentrionibus, Paropamiso in occidente, et Montibus Arakenensibus in oriente circumscripta.[7] Inter regiones geographicas quae subcontinentem finiunt sunt Planities Tibetana ad septentriones, Paeninsula Indosinensis ad orientem, et Planities Persica (vel Maior Irania) ad occidentem.