Suffragium mulierum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Suffragium mulierum, etiam suffragium muliebre appellatum, est ius per quod mulieres suffragium ferunt et honorem petere. Mulieres manca suffragii iura in Suecia, Finlandia, et nonnullis occidentalibus Civitatum Foederatarum civitatibus saeculo undevicensimo exeunte acceperunt.[1] Organizationes nationales et internationales ad nisus coniungendos iurum suffragii consequendorum ortae sunt, praecipue Foedus Mulierum Internationale (1904), et operam iuribus civilibus mulierum constituendis dederunt.[2]
Anno 1893, Nova Zelandia, tum colonia Britannica se gubernans, mulieribus adultis ius suffragiorum ferendorum concessit, et similiter Australia Meridiana, colonia sui iuris Britannica, anno 1895. Australia foederatio anno 1901 facta est, et mulieres suffragium et ius candidatae esse in comitiis foederalibus ex 1902, sed circumscriptiones discriminatoriae contra suffragia a mulieribus Aboriginalibus (et viris) in comitiis foederalibus lata solum anno ad 1962 omnino abolitae sunt.[3][4]
Prima civitas Europaea quae suffragium mulierum introduxit fuit Magnus Ducatus Finlandiae, tum pars Imperii Russici, qui prima orbis terrarum membra parlamenti muliebria in comitiis parlamentariis anno 1907 elegit. Norvegia secuta est, plenum mulierum suffragium anno 1913 concedens. Plurimae civitates Europae, Asiae, et Africae suffragium mulierum sanxerunt solum post bellum mundanum I. Inter ultimas civitates quae suffragium mulierum asciverunt Francia anno 1944, Italia anno 1946, Graecia anno 1952,[5] Helvetia anno 1971,[6] et Lichtenstenum anno 1984 sunt.[7] Civitates Americae Septentrionalis et plurimae civitates in America Media et Australi suffragium muliebre ante bellum mundanum secundum sanxerunt (vide Summarium infra).
Expeditiones politicae a mulieribus et earum fautoribus amplificatae plerumque necessariae fuerunt ad sanciendas leges vel emendationes constitutionales pro suffragio mulierum. In multis civitatibus, suffragium finitum mulieribus ante suffragium universale virorum concessum est; exempli gratia, suffragium mulieribus litteratis antequam omnibus viris concessum est. Consociatio Nationum suffragium mulierum annos sub bellum mundanum II suadebat, quod Conventio de abroganda omnis generis discriminatione mulierum (1979) ius primum appellat, et civitates 188 huic conventioni intersunt.