Tholus vulcanicus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Tholus vulcanicus,[1] sive tholus lavae,[1] in vulcanologia est rotunda protrusio tumuli similis, quae ex lente lavae viscosae extrusione per eruptionem montis igniferi nascitur, Erupientes montes igniferi tholos lavae saepe gignunt, praecipue prope convergentes laminarum fines.[2] Circa 6 centesimae eruptionum in tellure tales tholos gignunt,[2] et eorum geochemia a basalte (e.g., Semeru anno 1946) ad rhyolitem (e.g., Chaitén anno 2010) variare possunt, sed plurimi a rebus permixtis componuntur (sicut Sancta Maria, a dacite et andesite hodie composita).[3] Propria tholi similis forma a viscositate fingitur quae prohibet ne lava procul effluat. Quae viscositas binis modis efficitur: ex dioxido silicii in magma et per degasificationem magmae fluentis. Quia tholi basaltici andesiticique celeriter effectu caeli dissolvuntur et facile a lava nuper exorienti confringuntur, plurimis tholis exstantibus est materies silicosa, atque ei in rhyolite vel dacite consistunt.
Geologi credunt nonnullas conformationes tholiformes quae in Luna atque in Venere et Marte planetis videntur esse tholos lavae,[2] praesertim in superficie Martis in occidentali Arcadiae Planitiae regione atque intra Terram Sirenum.[4][5]