Threskiornithidae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Threskiornithidae (< θρήσκια 'religio' + ὄρνις 'avis') sunt familia avium procerarum ordinis Pelecaniformium quae triginta quattuor species comprehendit. Aves huius familiae ciconiarum similes, rostra longa curvataque habent. In omnibus continentibus praeter Antarcticam sunt endemicae.
Platalea regia
Familia saepe in duas subfamilias divisa est, Threskiornithinas (ibes) et Plataleinas (plataleas); nunc autem propter studia genetica aliae divisiones praeponuntur.