Urmas Paet
politicus Estoniae / From Wikipedia, the free encyclopedia
Urmas Paet (Tallinnae natus die 20 Aprilis 1974) est politicus Estoniae qui novem annos minister rerum externarum meruit.
Urmas Paet, alumnus universitatis Tartuensis ubi rebus politicis studuit, fuit breviter diurnarius pro canalem radiophonicam Estoniensem et pro diario Postimees. Ab anno 1999, sodalis factionis reformationis, magister factus est regionis urbanae Nõmme Tallinnae. A mense Aprili 2003, primo ministro Iohanne Parts, minister culturae selectus est, sed die 12 Aprilis 2005, primo ministro Andrea Ansip, minister rerum externarum; quod officium usque adhuc retinet etiamsi a die 26 Martii 2014 Taavi Rõivas primus minister sit. Mense Novembri 2014 Urmas Paet se legatum ad Parlamentum Europaeum futurum esse nuntiavit.[1] Successor ad interim Anna Sulling promota est.