Vinum Belnense
From Wikipedia, the free encyclopedia
Vinum Belnense[1][2] seu Beaunense,[3] Francogallice vin de Beaune, e pagis urbi Belnae in Burgundia circumiacentibus provenit. Talia vina ab anno 1936 sub appellatione protecta Beaune recognita sunt.
Brugis annis 1374 et 1375 Philippus Audax bonitatem vinorum comitatus et ducatus Burgundiae regibus Francorum Carolo VI et Anglorum Eduardo III magnifice demonstravit, inter quae Belnensis:
- "hos omnes principes inter se disputantes sua in urbe Brugensi recepit eosque per totam, quam ibi consumpsere, hiemem ad convivia opipare apparata accersivit, in iisque epulis maximam vini Belnensis, Arbosiensis et Castro-charolini suppeditavit copiam. Sic nimirum Burgundiae dux esse se suavium vinorum (tam comitatus quam ducatus) facile principem voluit convivis suis perspectum".[4]
- "Vinum Belnense super omnia vina recense".[2]